EPULAE

EPULAE
EPULAE
apud Vett. festis diebus maturius solito institui, et diutius produci solebant, uti videre est hic, in voce De die, et ubi de Tempestivis Conviviis. Iisdem honorari a Magnatibus Principibufque Viris, magni semper aestimatum est. Hinc Stat. Praefet. Sylv. l. 4. S: at. l. IV. Sylv. 2. v. 5.
Ast ego, cui sacrae Coesar nova gaudia cenae
Nunc primum, Dominaque dedit consurgere mensa.
Primo autem septimum decimum Cermanici nostri Consulatum adoravi. Secundo gratias egi sacr atissimis eius epulis honoratus. Et Mart. ipsius Iovis epulis Domitiani vocationem se praelaturum gannit, l. 9. Epigr. 93. Cuius epigraphe Adulator Domitiano.
Ad cenam si me diversa vocaret in astra.
Hinc invitatoi Caesaris, inde Iovis.
Inprimis lepida id docet historiola, apud Suet. Cal. c. 39. Compererat provincialem locupletem ducenta HS. numerasse vocatoribus, ut per salleciam convivio interponeretur, nec tulerat molesie tam magno aestimari honorem cenae suae. Hnic postero die sedenti in auctione misie, qui nescio quid frivoli ducentis milibus traderet, diceretque cenaturum apud Caesarem vocatu ipsius. Ideo autem hic honor tantus fuit, quod numquam alias eviquam sas esset, sedentem Principi loqui. Tunc vero etiam iacenti sive accubanti id licebat, vide Silvam 2. Statii l. cit. Pura vide hic passim, in vocibus Cena, Convivium, Euplrrades, Mensa etc. Peculiariter Epulum dicebatur convivium illud, quod Iovi aliisque Diis
parabatur, alias Lectisternium appellatum. Moris enim apud Romanos, ut nonnumquam, placandae alicuius Dei irae, convivium in Ternplo illius exhrberetur, Diisque, tamquam epulaturis aut aceubsruris; lecti sternerentur. Sic meminit Epuli Iovis Valer. Max. l. 2. c. 1. nam Iovis Epulo, inquiens, ipse in lectulum, Iuno et Minerva in sellas ed cenam invitantur. Huic indicendo Triumvitl vel Septemviti Epulones praeerant: qui inde nomen accepêre, quod epulas indicendi Iovi ceterisque Diis potestatem haberent, uti legimus apud Cic. Orat. de harusp. Resp. In Idns Novembreis Epulum indictum refert Kalendar. Rom. Vide Ioh, Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 13. et infra in voce Epulones, item Lectisternium. Sed nec omittendae Epule Collegiatorum, apud eosdem, magnisicae ac sumptuosae adeo, ut etiam antionam incenderent, teste Varrone, vide Salmas. ad Vopisc. Divo Aureliano item mutuae, tum Patriciorum, tum Plebeiorum, de quibus infra ubi de Ludis Megalensibus etc. Nec illud, quod publice epulancli facultatem, inter praemia Milicibus ob rem strenue gestam, concessa recenseri legimus, apud Liv. l. 24. c. 15. Vide quoque Epulum infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Epŭlae — (lat.), öffentliche feierliche Mahlzeiten bei Götterfesten, Triumphen, Amtswechsel, Leichenbegängnissen, welche mit Spielen verbunden ware. Wegen ihrer religiösen Beziehung hatten die Besorgung derselben früher die Pontifices, seit 298 v. Chr.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • ЭПУЛЫ —    • Epŭlae, Epŭlum,          у римлян торжественные публичные пиры при празднествах в честь богов, при посвящениях храмов, вступлениях в должности (особенно жреческие), триумфах, похоронах и т. д. (epulae sacrificales, funèbres и др.). Э.… …   Реальный словарь классических древностей

  • РУССКИЙ УКАЗАТЕЛЬ СТАТЕЙ — Абант Άβας Danaus Абанты Άβαντες Абарис Άβαρις Абдера Abdera Абдулонома Абдул Abdulonymus Абелла Abella Абеллинум Abellinum Абеона Abeona Абидос или Абид… …   Реальный словарь классических древностей

  • TEMPESTIVA Convivia — apud Sueton. Calig. c. 45. Senatum populumque obiurgavit edictô, quod Caesare proeliante tempestiva convivia, circum et Theatra et amoenos secessus celebrarent: sunt quae horâ solitâ maturius ac tempestivius, de meridie videl. inibantur, ut fere… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • banquet — Banquet, Coena, Concoenatio, Conuiuium, Symposium. Banquets, quand on convie l un l autre, Circumpotatio. Petit banquet et repeüe franche, ou l argent que bailloient les riches Romains à ceux qui au matin à leur lever leur venoient faire la cour …   Thresor de la langue françoyse

  • Latin declension — Latin grammar Verb Conjugation Subjunctive by attraction Indirect Statement Declension Ablative Usages Dative Usages Latin is an inflected language, and as such has nouns, pronouns, and adjectives that must be declined in order to serve a… …   Wikipedia

  • Sächsisches Landesgymnasium Sankt Afra — Frontansicht des Schulgebäudes Schulform Gymnasium mit Internat für Schüler mit Hoch und Mehrfachbegabung …   Deutsch Wikipedia

  • Lettres nundinales — Nundines Les nundines, en latin nundinae (de novem « neuf » et dies « jour »), étaient l appellation des jours de marché dans la Rome antique, qui dans le calendrier romain revenaient périodiquement tous les neuvièmes jours[1] …   Wikipédia en Français

  • Nundinae — Nundines Les nundines, en latin nundinae (de novem « neuf » et dies « jour »), étaient l appellation des jours de marché dans la Rome antique, qui dans le calendrier romain revenaient périodiquement tous les neuvièmes jours[1] …   Wikipédia en Français

  • Nundine — Nundines Les nundines, en latin nundinae (de novem « neuf » et dies « jour »), étaient l appellation des jours de marché dans la Rome antique, qui dans le calendrier romain revenaient périodiquement tous les neuvièmes jours[1] …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”